<1r>

venit ad eum in Cana Vir nobilis de Capernaum & salutem impetrat ægrotanti filio. Ioan 4.47. Postea relicta civitate propria Nazareth venit et habitavit in civitate Capernaum ac docet eos diebus sabbati, Matth 4.13 Luc 4.31. Dein relicta Capernaum per alias urbes prædicando transit Luc 4.43 imò per omnem Galilæam, docens in Synagogis & operans mirabilia, exijtque fama ejus per omnem Syriam Matt 4.24. Dum verò tanta gessit proculdubio {illeg}rant quatuor menses et ultra ex quo ven{illeg} Galilæam, adeoque pascha secunda cum messe sua jam p{arat}erierat.

3. Ex occasione verò Paschæ illius, populi Iesum secuti sunt non tantum de Galilæa sed etiam de Ierusalem ac Iudæa Matt 4.25. Et æstate jam facta sermonem habet is in monte, jubens considerare lilia agri Matt 6.28. In agro consistens jubet considerare quæ sub oculis erant, dicitque ea hodiè esse [1] in agro cras in clibanum mitti, quasi adesset tempus metendi gramina. Aliam item ex tempestate fructum perabylem simul edit. A fructibus, ait, falsorum prophetarum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? &c. Mat 7. Florebant igitur jam lilia et fructus erant maturi. Ex eodem tempore facit Christus ea omnia quæ Matthæi capite 8, 9, 10, & 11 describuntur usque ad messem sequentem quando discipuli ejus vellebant spicas Matt 12.1 & comedebant fricantes manibus Luc 6.1 idque Sabbato δευτεροπρώτω (ib.)[2] Quo nomine a dies septimus a Pascha significatur. Hic enim Sabbatum erat in quò secundum erat respectu festi Paschæ, primum verò respectu {illorum} septem sabbatorum quorum {minimum} {illeg} Pentecostem Levit 23.15, 16, primum <2r> Pascha igitur jam tertia erat et Christus festum celebrans consistebat Hierosolymis. Et inde est quod Pharisæi proximo sabbato de eo occidendo consultabant. Matt. 12.14. Hierosolymitani enim erant qui conspirabant in Christum.

4 Is igitur cognita eorum conspiratione se inde subducit et ex eo tempore in Galilæa reperitur Matt 12.15 & 13.1, 54 &14.13, 54 faciens ea omnia quæ Matthæus deinceps capite 12, 13 & 14 describit. Quibus completis instabat Pascha nova ut ex Ioannis Evangelio discimus. Namque miracula quinque panium et Christi ambulantis in mari quibus Matthæus claudit cap 14 fiebant uno die, et Ioannes cap 6.4 eadem miracula recensens de eo die scribit quod Pascha tunc prope erat. Hoc erat igitur Pascha quarta.

5. Quæ Matthæus deinceps capite 15, 16, 17 & 18 describit gesta sunt anno sequenti usque ad Pascha quintum quo Christus passus est.

Vides itaque in Evangelio Matthæi res per quinque Paschatis gestas describi. Et scias Matthæum æque ac Ioannem, qui non auditu tantum ut ✝[3] Marcus & Lucas , sed proprijs oculis historiam didicerant, omnia recto ordine secundum seriem temporum disposuisse. Et quemadmodum Matthæus omnia fere omisit quæ Christus durante Ioannis baptismo fecit, adeoque his describendis Ioannes per quatuor priora capita incubuit: sic quæ ex eo tempore per annos duos et amplius gesta sunt quia Matthæus Marcus et Lucas satis descripserant <3r> Ioannes omisit, vix quatuor dierum historiam per omne illud tempus complexus. Etenim e duorum annorum rebus gestis quas Matthæus a medio capitis quarti ad medium capitis decimi quarti copiose et serie continua prosequitur, Ioannes nihil attingit præter historiam assidentis ad Piscinam Bethesdæ, quæ quidem unico tantum capite comprehenditur. Dein ubi capite sequente (quod sextum est) gesta duorum dierum conscripserat, mittit quæ Pascha sequente & postea per annum dimidium gerebantur & ad festum Tabernaculorum passioni proximum per saltum transit. Itaque si demas caput quintum et sextum quibus historia dierum tantum quatuor continetur; inter prædicationem Ioannis & ultimos sex menses prædicationis Christi desiderabuntur omnia. Quamobrem oscitanter agunt qui Paschas omnia in hoc Evangelio quærunt. Debet utrumque Evangelium conjungi ut historia plena habeatur. Aut, si placet, dum legis Matthæum, notes tempora gestorum ex Ioanne, & comparebunt paschata quinque.

Pascha secundum a primo distinguitur quod hoc contigit durante baptismo Ioannis, illud postquam Ioannes in vinculis erat.

Tertium a secundo distingui necesse est nisi quis ea omnia quæ Matthæus a medio capitis quarti ad finem capitis undecimi describit, ad mensium trium quatuorve intervallum referenda censuerit: quod meo judicio nimis absurdum foret. Certè Christus in Matt 11.11, 20 dicendo quod A diebus Ioannis Baptistæ usque nunc regnum Cœlorum vim <4r> patitur et subinde exprobando civitates Chorazin Bethsaida Capernaum cæterasque in quibus operum suorum mirabilium partem maximam fecerat, significat plus temporis quam trium quatuorve mensium tunc fluxisse ex quo ipse, Præcursore in vincula conjecto, cœperat in Galilæa prædicare, adeoque pascha secunda quæ instabat antequam cessabat Præcursor (Ioan 4.1, 35) ut et antequam Christus in urbibus illis incipiebat operari mirabilia Ioan 4. præterierat ubi Christus dicebat præcedentia & pascha ubi discipuli vellebant spicas, (Matt 12) quæ tunc instabat tertia erat ad minimum.

Porro quarta Pascha distinguitur a tertia non tantum per interpositionem gestorum in Galilæa, sed etiam hoc argumento. Christus ultimo festo Tabernaculorum conquestus est quod Iudæi eum quærerent occidere eo quod hominem die Sabbati sanum fecerat. Ioan 7.19, 21, 23. Ille cujus gratia Iudæi eum quærebant occidere sanatus fuerat ad piscinam Bethesdæ die quodam festo superiore Ioan 5.10, 16, 17. Nam Ioannes alium neminem commmemorat. Christus autem et Iudæi proculdubio id in animo volvebant quod in eo genere novissime contigerat. Quare Pascha tertium ubi Iudæi ob alium quendam in Synagoga die sabbati sanatum de Christo occidendo consultabant (Matt 12.10, 14) non erat inter festum illum diem & ultimum festum Tabernaculorum intermedia adeoque cum Pascha illo Ioan. 6.4 quæ erat intermedia quodque quarto loco numerari coincidere non potest.

Denique Pascha quintum a quarto illo distinguitur per interpositionem festi Tabernaculorum in Evangelio Ioannis. Quinque igitur Paschata distinguuntur. Et qui Evangelium Matthæi evolverit, sentiet historiam ita per has Paschas in partes æuabiles dividi ut ubi sexta interponatur non repererit.

<5r>

Sect 4. De annis prædicationis Christi.

Vulgata est opinio Christum per tres annos et aliquot menses prædicasse. Et eo spectare putatur Parabola de Cultore Vineæ arborem ficus ad usque quartum annum colente. Luc 13.6. Opinionem itaque non reprehendo sed in eorum gratiam qui pro traditione Apostolica haberi volunt, subnoto potius quod computum juxta eandem si Apostolica sit inire debemus non a baptismo Christi ut faciunt recentiores sed ab exitu ministerij Præcursoris ut fecit sæculum Apostolicum a quo traditionem derivari volunt. Christus enim baptizatus erat a Ioanne non ut statim plene aggrederetur ministerium suum sed ut Ioannis testimonio diuturno prius manifestaretur & via sterneretur ad minsterium quod post Præcursorem initurus erat. Baptizatus expectabat donec Præcursor ministerium suum implevisset. Initium aliquale habuit a baptismo suo. Tunc ad ministerium suum injunctus est a spiritu & ex inde miracula nonnulla cœpit edere Et sub exitu ministerij Ioannis bap – – – baptizabat quidem ut illa, quo magis populis manifestaretur: sed nondum prædicabat per synagogas et civitates, nondum edebat miraculæ illa quotidiana quæ postea. Hactenus Præcursoris ministerio se conformabat ut qui jam ab eo magis quam a proprijs operibus testimonium acciperet. Tandem ubi Præcursor in carcerem conjectus est, mutat agendi rationem et in Galilæam venient plene aggreditur munus proprium. Incipit enim jam primum per civitates prædicare & miraculis innumeris confirmare doctrinam. Hoc ex Evangelio Ioannis colligimus ubi prima duo quæ Christus in Galilæa fecit miracula describuntur, quorum secundum factum est post completum ministerium Baptistæ. Clarius vero docent hos Matthæus Marcus et Lucas, omnia fere <6r> quæ Christus durante Ioannis minsterio gessit omittendo, & prædicationem ejus disertis verbis incipiendo ubi Ioannes in carcerem conjectus est et Chrstus venit in Galilæam, Matt 4.12, 17. Marc 1.14 Luc 4.14, 15. Exinde, inquit Matthæus, cœpit Iesus prædicare ac dicere Pœnitentiam agete &c. Ad eundem sensum Petrus: Vos scitis, ait, quod factum est verbum per universam Iudæam incipiens, a Galilæa post Baptismum quod prædicavit Ioannes. Non dicit post baptizatum Christum sed post baptismum quod prædicavit Ioannes Ipse item Christus prædicatione suam inde deducit. A diebus, inquit, Ioannis Baptistæ usque nunc regnum cœlorum vim patitur. Matt. 11.12. Eodem sensu Baptista sub exitu ministerij sui dixit: Illum oportet crescere me autem decrescere. Ioan. 3.30 et ubi in carcerem conjectus erat exeunte fama miraculorum Christi, mittit discipulos ut rogarent quisnam esset. Christus vero nihil aliud respondet quam ut Ioannem de operibus jam editis certiorem facerent. Denique hinc est quod fama Ioannis durante ejus ministerio fere sola percrebuit ita ut Herodes alijque nonnulli nihil de Christo audirent nisi post mortem Baptistæ, tunc vero crederent, Baptistam de mortuis resurrexisse. Cum evangelistis igitur et Petro incipe Christi prædicationem proprie dictam ab exitu Præcursoris et tres annos totidemque menses ad passionem circiter numberabis.

Sect 5
Christum aut anno Tiberij decimo nono, A.C. 33, aut anno sequenti passum esse.

Tiberius consentientibus Chronologis imperare cœpit 14 Kal. Sept. A.C. 14, die scilicet quadragesimo ante eclipsin Solis quæ contigit Sept. 27. Ergo decimus quintus annus ejus cœpit 14 Kal Sept. A.C. 28. Hoc anno cœpit baptismus Ioannis Luc. 3.1. Si eodem anno baptizatus est Christus quintum Pascha quo passus est incidet in annum Tiberij A.C. ‡ < insertion from f 5v > ‡ Citius incidere non potuit. Quod post annum sequentem non incidit probamus hoc argumento. < text from f 6r resumes >

<7r>

Tiberius initio Imperij sui Valerium Gratum constituit Præsidem Iudææ, & post annos undecim ei successorem dedit Pontium Pilatum. Hunc Vitellius <8r> Syriæ honore privavit suffecto Marcello, & Romam tandem misit: quo priusquam perveniret, m{ensis} interpositis vita excessit Tiberius. Interim Vitellius ubi Pilatum deposuerat venit Hierosolyma tempore Paschæ & in locum Caiphæ summi Pontificis subrogata Ionatha Anani Pontificis filium. Dein {ub}i Antiochiam redierat literas a Tiberio accipit mandante ut cum Artabano Parthorum rege fœdus et amicitiam faceret. Eodem tempore Alani sollicitante Tiberio regnum Artabani invadebant, et a subditis {enim procuram} Vitelli mox ei structæ in Vitellio convento ad Euphratem ut Sidiæ. {illeg} enim collecto statim majori exercitu rebelles opprimit dein {illeg} {illeg}tatibus oblatas {pœni} conditiones illius accepturum sua. Artabanus igitur cum Agnianus datus obsidibus. Postea Vitellius a Tiberio jûbetur bellum Aretæ Arabum regi inferre. Is igitur exercitum contra Aretam ducens pergit una cum Herode Hierosolyma sacrificaturus in festivitate quæ instabat publica. Quo ubi ventum est honorifice exceptus hæsit ibi triduo & interim a Ionatha in fratrem ejus Theophilum pontificatum transtulit. Quarta autem die literis de obitu Tiberij acceptis populum sacramento adegit in fidem Caij novi principis & revocatas ex itinere copias in hyberna dimisit. Hæc Iosephus Antiq. l. 18. c. 6, 7. Imperavit autem Tiberius annos viginti duos & menses septem (nimirum quot Gratus Pilatus et Marcellus Iudææ præfecturam tenebant circiter). et Obijt Mart. 16. ineunte An. Chr. 37. Et Pascha subsequens incidit in Apr. 20: ita ut a morte Tiberij ad Pascha illud dies fluxerint 35 . Tot autem diebus nuncius publicus de Roma facile venire potuit:

[1] ✝ Luc 12.28

[2] Levit 23.8

[3] ✝ Vide quæ Papias de Marco habet apud Eusebium Hist. Eccl. lib. 3. cap ult. Nempe Marcum non omnia recto ordine scripsisse quia non proprijs oculis sed auditu tantum didicerat.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC