<1r>

Sir

Pray return my hearty thanks to the R. Society for their kind acceptance of the copy &

Hammonis autem tres fuisse filios Di

Stella Saturni Ægyptijs Phanon et Nemesis. p 478 & Babylonijs θυρρας, Syris Moloch. Iupiter Ægyptijs Osiris, Mercurius Apollo, Mars stella Herculis Ægyptijs et Babylonijs, item Babylonijs Thurras dictus.

Diodorus refert ex Iove et Iunone natos esse b Osirin Isin Typhonem Apollinem Venerem. Quid si Masar vel Misraim filius Chami sit Osir vel Osirim. / Hunc esse Osirim (parva vocis mutatione) non male disputat Vossius. Nam Diodorus tam Osirem et Isin quam Apollinem et Dianam filios Hammonis fuisse scribit. Et Nilo ({hucij} longe celeberrime & Osiridi dicati) nomen Sihor (Ies 23.3) vel Siris (ut ab Æthiopibus et Ægyptiis vocabatur, unde Stella Sirius) a rege primo desumptum fuisse (a quo et Ægyptus tota denominata fuit) rationi satis consentaneum videtur. Porrò Deos hosce inter primos hominum quærendos esse discimus ex omnium affinitate et connubijs inter se. Iupiter Sororem Iunonem, Osiris Sororem Isin in uxorem duxit.

Sic etiam Græcorum menses quiden ut a Dijs {c}ognominati sunt perinde ut Syrorum menses Thamuz & Canun a Cham et Canaan et Ægyptiorum mensis primus Thoth a Mercurio.

[Editorial Note 1]

{illeg}admodum ab Hammone Iupiter nomine Græco-Ægyptio dicitur Iupiter-Hammon a Cham filio Phut Apollo dicitur Apollo {illeg}. Hunc enim in Africa vixisse docet historia cæsi Draconis cum Dracones magi{illeg} vix alibi in terra primis hominibus cognita reperiantur. Et Lucius Ampelius in libro Memoriali capite Quot {illeg} Ioves; Apollines quinque commemorans dicit quintum fuisse Ammonis filium in Libya {natum}. Sic etiam nomen Mesori –



– cum Gentes aliæ Ægyptiorum exempla edoctæ suorum etiam Heroum nomina {ad} astra transferret & sic

<1v>

Iuno a nonnullis ad aerem refertur, sic autem coincidet cum Minerva. Nam Minerva Ægyptijs aer est teste Eusebio lib 3 Præp: Evangel. cap. 2 ubi cum dixisset Osiridem ijs esse Solem, Isidem Lunam, Iovem Spiritum cuncta pervadentem, Vulcanum I{gnem,} Oceanum humorem ac Nilum subdit ista: τὸν δὲ Αἐρα φασὶν ἀυτοὺς προσαγορ{ένειν} Αθηναν Aera verò aiunt ab ijs Minervam vocari. Sic et Diodorus : Aeri porrò {Mi}nervæ nomen attribuunt [Ægyptij] Iovisque filiam hanc et virginem putari eò quod aer na{turæ} corruptioni non obnoxius sit et summum universi mundi locum occupet. Similiter Augustinus: Si ætheris partem superiorem Minervam tenere dicunt et hac occasione fingere Poetas quod de Iovis capite nata sit, cur non Ergo ipsa potius Deorum regina deputatur, quod sit Iove superior? Reliquum est igitur ut Iuno sit Terra. Ad Lunam enim non refertur nisi ubi Iupiter pro sole accipitur? Luna autem hîc per Dianam significatur. Iupiter verò sive Solem significat sive Planetam proprium, constantissime ad Cœlum refertur et C{œli} uxor ex veterum traditione Terra est.

Cum Ennius Saturnum omisisset & Deus id{em} naturalis diversis in regionibus sub diversis nominibus sæpissimè coleretur factum et {illeg} Latini ad Ennianos Deos duodecim adderent alios octo Saturnum, Solem, Lunam, Tellurem, Plutonem, Liberum Ianum et Genium, & sic Deos omninò viginti selectos constituerent. Verum Sol coincidit cum Apolline, Luna cum Diana, Tellus cum Cerere, Pluto cum Ianone, Liber cum Osirid. qui Sol et Ianus ut aliqui volunt cum Sole, vel potius cum Ægyptiorum bifronte Saturno. Solus restat Genius quem Romana superstitio selectis addidisse videtur quique nihil aliud est quàm personæ vel urbis vel regionis alicujus spiritus custos. Latini igitur Deos Principes duodecim et non plures colebant præter spurium Deum Genium & Vestam Deam quæ a reliquorum cætu excluditur, et sola in Domo deorum manere fingitur ne numerum Duodenarium perturbet . Et quemadmodum Ægyptij & Chaldæi menses Anni inter Deos hosce dist{ribu}erunt: sic etiam Latini sub initio videntur fecisse. Ovidius dicit quod ante {tem}pora Numæ Pompilij

Martis erat primus Mensis, Venerisque secundus,                 nimirum Aprilis ab ἀφρὸς spuma unde Ἀφροδίτη Venus. Mensem Maias Mercurio Maiæ filio sacrum fuisse Diodorus prodit. Iunius forsan a Iunone dictus. Sic ex Græcorum mensibus quibusdam Deorum nomina. sortitis (perinde ut Ægyptiorum mensis {illeg} a Thoth seu Mercurio et Dies septimanæ usque a Planetis totidem a denominati sunt,) et verisimile est quod menses nom{ina} sua a Dijs duodecim, apud Gentes varias sub initio habuere.

intelligere. Vnde Plotinus, Per animam suam, inquit, hic mundus fit Deus. Sed et Sol Deus est quia animatus, et sic etiam alia astra. Dijs autem imposuere nomina celeberrimorum hominum; ut Mercurio nomen regis illius Thoth a quo scientias acceperant Iovi nomen Hammon seu Chami qui

Dij verò nomina sua ab hominibus accepisse videntur

[Editorial Note 1] The remaining material on this page is written upside down.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC