<63r> < insertion from the top left of f 63r >

2 Copies.

< text from f 63r resumes >

Elementa motuum Solis et Lunæ
ab Æquinoctio verno.

Tempus æquabile, quod verum dici solet, diurnæ non solis sed Fixarum revolutioni proportionale est et inde condendæ sunt Tabulæ pro æquatione Temporis.

In Obser{illeg}|v|atorio Regio Grenovicensi, Anno Christi 1701 ineunt ad meridiem Kal. Ian. stylo veteri, erit medius motus Solis 9s.21gr.42′.38″ Apogæi ejus 3s.07gr.44′.30″, Lunæ 10s.28gr.30′.12″ & Apogæi ejus 11s.08gr.25′.14″.

Uraniburgum est orientalius Observatorio Regio Parisiensi 00h.42′.10″ & hoc Observat{illeg}|o|rium est orientalis Grenovicensi 00h.09′.15″, et inde per reductionem habentur motus illi medij eodem die et hora ad meridianum Uraniburgi, vizt Solis 9s.21gr.40′.32″ Apogæi ejus 3s.07gr.44′.30″ Lunæ 10s.28gr.01′.58″ & Apogæi ejus 11s.8gr.25′.00″. Et ante undecim dies seu meridie Kal. Ian. stylo novo erit motus medius Solis 9s.11gr.50′.00″ Apogæi ejus 3s.7gr.44′.32″, Lunæ 6s.03gr.05′.33″ & Apogæi ejus 11s.07gr.11′.28″{.}

Maxima Solis Prostaphæresis quæ Keplero est plusquam 2gr.3′ debet esse tantum 1gr.56′.20″.

Ubi hæc æquatio additur vel subducitur medio motui Solis debet ejus pars decima e contra subduci vel addi medio motui Lunæ. Nam medius motus Solis Lunæ non est uniformis sed per vices tardescit et acceleratur propterea quod Orbis Lunæ dilatatur in perigæo Solis et contrahitur in ejus Apogæo.

Postquam motus medius Lunæ sic correctus habetur, reliqua peragenda sunt per Tabulas Kepleri: et Æquinoctium vernum incidet semper in diem horam et minutum ubi longitudo Solis per hoc computum prodit 00s.00gr.00′.00″{.}

<63v> < insertion from the left margin of f 63v >

No. 40

Sr Isaac Newton.

Elementa motuum Solis et
Lunæ ab Æquinoctio Verno.

Entd. Regr. No. 9. pag 40

< text from f 63v resumes >

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC