<365r>

Scholium generale.

Hypothesis Vorticum multis premitur difficultatibus. Vt Planetarum unusquis radio ad Solem ducto areas describat tempori proportionales, tempora periodica partium Vorticis deberent esse in duplicata ratione distantiarum a Sole. Vt periodica Planetarum tempora sint in proportione sesquiplicata distantiarum a Sole, tempora periodica partium Vorticis deberent esse in eadem distantiarum proportione. Vt Vortices minores circum Saturnum Iovem et alios Planetas \gyrati,/ conserventur & tranquille natent in Vortice Solis, tempora periodica partium Vorticis solaris deberent esse æqualia. Revolutiones Solis et Planetarum circum axes suos, ab omnibus hisce proportionibus discrepant. Motus Cometarū sunt summe regulares, & easdem leges cum Planetarum motibus observant, et per Vortices explicari nequeunt. Feruntur Cometæ motibus valde excentricis in omnes c{œ}{æ}lorum partes, quod fieri non potest nisi Vortices tollantur.

Projectilia in aere nostro solam aeris resistentiam sentiunt. Sublato aere ut fit in vacuo Boyliano, resistentia cessat, siquidem pluma tenuis & aurum solidum æquali cum velocitate in hoc vacuo cada|u|nt. Et par est ratio spatiorum cœlestium quæ sunt supra Atmosphæ\r/am Terræ. Corpora omnia in his spatijs liberrime moveri debent, & propterea Planetæ et Cometæ in orbibus specie et positione datis \secundum leges supra expositas/ perpetuo revolvi. Perseverabunt quidem in orbibus suis per leges gravitatis, sed regularem orbium \situm/ primitus acquirere per leges hasce minime potuerunt.

Planetæ sex principales revolvuntur circum Solem in circulis Soli concentricis eo|a|dem ordine \motus directione/ in eo|a|dem plano quamproxime. Lunæ decem revolvuntur circum Terram Iovem et Saturnum in circulis concentricis eodem ordine \motus directione/ in planis Orbium Planetarum quamproxime. Et hi omnes motus regulares originem non habent ex causis mechanicis, siquidem Cometæ in Orbibus valde excentricis et in omnes cœlorum partes libere fera|u|ntur. Ex c|C|onsilio et dominio solo Entis intelligentis, elegantissima \hæcce/ Solis et Planetarum compages oriri potuit. Et si stellæ fixæ sint centra similium systematum, hæc omnia simili consilio constructa suberunt u|V|nius dominio: præsertim &c

Hic omnia regit non ut anima mundi sed ut universorum Dominus et propter dominium suum Dominus Deus παντκράτωρ dici solet. Nam Deus est vox relativa et \non ad corpus Dei sed/ ad servos refertur, et Deitas est dominatio Dei \non in corpus prop. sed/ in servos. Deus summus est Ens æternum infinitum absolute perfectum, sed Ens utcun perfectum non est Deus summus sine vita et dominio \& ser{vos}/ non est Deus dominus Deus. Dicimus enim Deus meus, Deus vester noster, Deus vester, Deus Israelis{:}{;} sed non dicimus Æternus meus, æternus Æternus noster, æternus vester, Æternus Israelis; Infinitus meus, Infinitus noster Infinitus vester, Infinitus Israelis; Perfectus meus, Perfectus noster, Perfectus ve{illeg}ster Perfectus Israelis. Hæ appellationes relationem non habent ad servos. Dominatio Entis spiritualis Deum \Deitatem/ constituit, vera verum, \veram/ summa summum, ficta fictum. Ex Ex \Et ex/ dominatione vera, sequitur quod Deum verum est|s|e vivum|s| intelligens|| & potens|tem|; ex reliquis perfectionibus, quod sit \esse summu{m|s|}{s|m|} vel/ summ{us}|e| perfectu{m|s|}{s|m|} vel Summus. Æternus est et infinitus, id est, durat ab æterno in æternū et adest ab infinito in infinitum. Cum unaquæ spatij particula sit <365v> semper, et unumquod durationis momentum ubi, certe rerum omnium Fabricator ac Dominus non erit nunquam nusquam. Omnipræsens est non per virtutem solam, sed \etiam/ per substantiam: nam virtus sine substantia subsistere non potest. In ipso a[1] continentur et moventur universa, id sine \sed abs mutua/ passione. Deus nihil patitur ex corporum motibus: illa nullam sentiunt resistentiam ex omnipræsentia Dei. Deum summum necessario existere in confesso est, et hac \eadem/ necessitate semper est et ubi. Vnde etiam totus est sui similis, totus oculus, totus auris, totus cerebrum, totus brachium, totus vis sentiendi intelligendi & agendi, sed more minime humano, more minime corporeo, more nobis prorsus incognito. Vt cæcus ideam non habet colorum, sic nos ideam non habemus modorum quibus Deus sentit et intelligit omnia. Corpore omni et figura corporea prorsus destituitur, ideo videri non potest nec audiri nec tangi; nec sub specie rei alicujus corporei {illeg} coli debet. Ideas habemus attributorum ejus, sed quid sit rei alicujus substantia minime cognoscimus. Videmus tantum corporum figuras & colores, audimus tantum sonos, tangimus tantum superficies internas, olfacimus odores \solos/ & gustamus sapores; intimas substantias nullo sensu, nulla actione reflexa cognoscimus;: & multo minus ideam habemus substantiæ Dei. Hunc cognoscimus solummodo per \ejus/ proprietates & attributa et figures \per elegantes & opt{imas}/ rerum structuras et causas finales.

Hactenus phænomena cœlorum et maris nostri per vim gravitatis exposui, sed causam gravitatis nondum assignavi. Oritur uti hæc vis a causa aliqua quæ penetrat ad us centra Solis et Planetarum sine virtutis diminutione; quæ agit non pro quantitate superficierum particularum in quas agit (ut solent causæ mechanicæ,) sed pro quantitate materiæ solidæ, et cujus actio in immensas distantias undi extenditur decrescendo semper in duplicata ratione distantiarum. Gravitas in Solem componitur \ex gravitatibus/ in singulas gravita Solis particulas, & recedendo a Sole decresci \accurate/ in duplicata ratione distantiarum ad us orbem Saturni, ut ex quiete Apheliorum Planetarum manifestum est; & ad us ultima Cometarum Aphelia, si modo Aphelia illa quiescant. Causam vero harum gravitatis proprietatum ex phænomenis nondum potui deducere, & hyptheses {sic} seu mechanicas seu qualitatum occultarum non sequor. Satis est quod gravitas revera detur \existat,/ et agat secundum leges a nobis expositas, & ad corporum cœlestium et maris nostri motus omnes sufficiat.

[1] a \Ita sentiebant Veteres,/ Act. 17.27, 28. Deut 4.39, & 10.14. 1 King. 8.27. Iob 22.12. Psal. 139.7. Ier. 23.23, 24.

© 2024 The Newton Project

Professor Rob Iliffe
Director, AHRC Newton Papers Project

Scott Mandelbrote,
Fellow & Perne librarian, Peterhouse, Cambridge

Faculty of History, George Street, Oxford, OX1 2RL - newtonproject@history.ox.ac.uk

Privacy Statement

  • University of Oxford
  • Arts and Humanities Research Council
  • JISC